monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio > 47 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Arte Metrica, 24, 2
Quae quia pagana erant, nos tangere non libuit. Videtur autem rhythmus metris esse consimilis, quae est verborum modulata compositio non metrica ratione, sed numero syllabarum ad indicium aurium examinata, ut sunt carmina vulgarium poetarum. Et quidem rhythmus sine metro esse potest, metrum vero sine rhythmo esse non potest: quod liquidius ita definitur.